Liber Job*

Caput 2: Versus 9

Dixit autem illi uxor sua.Ibid.Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur.Adhuc tu permanes in simplicitate tua.Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et aeterna cupit, quasi dicat: Quid simpliciter aeterna petis et super his male gemis, excidensaeterna despiceet mala praesentia, vel moriens evade. Sed haec passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait:Quasi una de stultis, etc.,ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere.Adhuc tu permanes.Eva verba sua repetit, quasi dicens: Desere simplicitatem, id est, obedientiam, vetitum comedendo contemne.Benedic Domino et morere.Id est, transcendendo praeceptum, ultra quam es conditus vive. Vide ordinem: post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius parva persuasio aliquem capit: propter quod qui caetera abstulit, uxorem reservavit.
(* Traductions européennes)